Miércoles, 09 Septiembre 2009

Matrimonio con un ortodoxo - Tribunal de la Rota

Por 
  • - A +
  • PDF

SUPREMUM
SIGNATURAE APOSTOLICAE
TRIBUNAL

-----------------

PALAZZO DELLA CANCELLERIA

00120 CITTÀ DEL VATICANO

Prot. N. 37577/05 VAR

DECLARATIO

Relate ad quandam praxim in Romania, etiam apud aliquod tribunal catholicum, qua scilicet, in ordine ad novum matrimonium in Ecclesia catholica celebrandum, sufficientes habeantur declarationes status liberi ab Ecclesia orthodoxa in Romania datae in favorem fidelium baptizatorum orthodoxorum, qui antea matrimonium inierunt iuxta normas eiusdem Ecclesiae orthodoxae,

SUPREMUM SIGNATURAE APOSTOLICAE TRIBUNAL

Auditis Congregatione pro Doctrina Fidei, Congregatione de Cultu et Disciplina Sacramentorum atque Pontificio Consilio de Legum Textibus;

Vi muneris sui consulendi ut iustitia recte administretur in Ecclesia catholica (cf. artt. 121; 124, n. 1 Const., Ap. Pastor bonus);

Re sedulo examini subiecta, in Congressibus coram infrascripto Card. Praefecto diebus 13 et 20 octobris 2006 habitis,

DECLARAT

quoad valorem praefatis declarationibus status liberi in Ecclesia catholica tribuendum:

1. Matrimonium duorum christifidelium ortodoxorum, celebratum iuxta normas Ecclesiae orthodoxae, validum habendum est (cf. can. 779 CCEO; can. 1060 CIC).

2. Ad admissionem ad novum matrimonium in Ecclesia catholica celebrandum, praefatae declarationes status liberi, ab Ecclesia orthodoxa in Romania datae, non possunt considerari sufficientes;

3. Quapropter pars orthodoxa, quae eiusmodi documento munita novum matrimonium inire intendit in Ecclesia catholica, non consideratur libera, quousque nullitas praecedentis eius matrimonii declarata non fuerit a Tribunali ecclesiastico catholico per decisionem exsecutivam (cf. can. 781; 802, § 2 CCEO; cann. 1085, § 2; 1671 CIC; artt. 4, § 1; 5, § 1 Instr. Dignitas connubii) vel idem matrimonium, si adsint necessariae condiciones, a Romano Pontifice solutum fuerit ob inconsummationem.

Committitur Exc.mo Nuntio Apostolico in Romania ut hanc declarationem cum omnibus Exc.mis Episcopis Ecclesiarum catholicarum in Romania communicet, eum in finem ut ipsi modo reservato sua tribunalia hac de re certiora faciant.

Datum Romae, e sede Supremi Signaturae Apostolicae Tribunalis, die 20 octobris

2006.

Augustinus card. VALLINI, Praefectus

Velasius DE PAOLIS, Secretarius